- PAEONES
- PAEONESpopuli Macedoniae in Mysiae superioris confinio, a Philippo domiti, quos Herodot. ad Strymonem fluv. describit; Dio ad Rhodopen montem; Ptol. ad ortum Haliacmonis fluvii, Horum regio Paeonia, Strab. Plin. l. 4. c. 10. et Ptol. intra montes. Sic dici volunt, a Paeone Endymionis filio; Epei fratre, qui victus cursu ab Epeo (sicut in ter eos convenerat) imperium victori dedit, et in Macedoniam seu Thraciam ad amnem discessit. Hos memorat Ord. Ponticorum l. 2. eleg. 2. v. 77.Adde triumphatos modo Paeonas, adde quietiSubdita montanae brachia Dalmatiae.Alii Paeoniam circam Axium fluv. describunt Emathiae finitimum. Xylander autem, quos Strabo Παίονας et Παννονίους appellat, eosdem putavit esse, et indiscriminatim, tum illos Pandonios vocat, Sed fallitur vehementer. Nam Paeoniam, ut ostendimus, Macedoniae et Thraciae faciunt Geographi finitimam: Pannoniam autem hinc procul summovent, ad μυχὸν fere Adriatici sinus, ubi est Segestica; nec aliter Ptolemaeus docet, nec Plin. Est autem error antiquuseorum, qui Paeonas et Pannonios confundunt; non ferendus tamen, si Dioni. qui post patrem Pannoniae praefuit, et loca illa diligenter oculis lustravit, ulla fides. Is l. 49. postquam docuit, romanos a pannis appellâsse Pannonios, eos qui νέμονται πρὸς τῇ Δαλματίᾳ παῤ ἀυτὸν τὸν Ι῎ςτρον, ἀπὸ Νωρικοῦ μέχρι τῆς Μυσίας τῶν εν τῆ Ευρώπῃ, subicit mox, de isto Graecorum, errore, Τῶν δὲ Ε῾λλήνων τινὲς τἀληθὲς ἀγνοήσαντες, Παίονας σφὰς προσεῖπον, ἀρχαίου μέν που προσρήματος ὄντος, οὐ μέντοι καὶ ἐκεῖ, ἀλλ᾿ ἔν τε τῇ Ρ῾οδόπῃ, καὶ πρὸς αὐτῇ τῇ Μακεδονίᾳ τῇ νῦν μέχρι τῆς θαλάσσης Υ῾φ᾿ οὗπερ καὶ ἐγὼ ἐκείνους μὲν Παίονας, τούτους δὲ Παννονίους, ὥσπερ που καὶ αὺτοὶ ἑαυτοὺς, καὶ Ρ῾ωμαῖοι σφὰς καλοῦσι, προσαγορεύσω. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.